Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 12: Versus 2

Nolite conformari.Generalis prohibitio.Sed reformamini.Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur.Reformamini.Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.
(* Traductions européennes)